라틴어 문장 검색

imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat, quam acceperat servientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:4)
Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1158)
vel reges vel decemviros vel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, nec in vicem pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 185:1)
Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri !
(세네카, 행복론, Liber II 89:3)
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 15)
Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.
이들은 십이 년 동안 크도를라오메르를 섬기다가, 십삼 년째 되는 해에 반란을 일으켰던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 14장4)
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
그러나 네 후손이 종이 되어 섬길 민족을 나는 심판하겠다. 그런 다음, 네 후손은 많은 재물을 가지고 나올 것이다. (불가타 성경, 창세기, 15장14)
Qui respondens ait: "Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori".
주님께서 그에게 대답하셨다. “너의 배 속에는 두 민족이 들어 있다. 두 겨레가 네 몸에서 나와 갈라지리라. 한 겨레가 다른 겨레보다 강하고 형이 동생을 섬기리라.” (불가타 성경, 창세기, 25장23)
Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".
뭇 민족이 너를 섬기고 뭇 겨레가 네 앞에 무릎을 꿇으리라. 너는 네 형제들의 지배자가 되고 네 어머니의 자식들은 네 앞에 무릎을 꿇으리라. 너를 저주하는 자는 저주를 받고 너에게 축복하는 자는 복을 받으리라.” (불가타 성경, 창세기, 27장29)
De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ".
너는 칼을 의지하고 살면서 네 아우를 섬기리라. 그러나 네가 뿌리칠 때 네 목에서 그의 멍에를 떨쳐 버릴 수 있으리라.” (불가타 성경, 창세기, 27장40)
dixit ei Laban: " Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ".
하루는 라반이 야곱에게 물었다. “네가 내 혈육이기는 하지만, 내 일을 거저 해 줄 수야 없지 않으냐? 네 품값이 얼마면 되겠는지 나에게 말해 보아라.” (불가타 성경, 창세기, 29장15)
Quam diligens Iacob ait: " Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ".
야곱은 라헬을 사랑하고 있었으므로, “외삼촌의 작은딸 라헬을 얻는 대신 칠 년 동안 외삼촌 일을 해 드리겠습니다.” 하고 대답하자, (불가타 성경, 창세기, 29장18)
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
야곱은 라헬을 얻으려고 칠 년 동안 일을 하였다. 이것이 그에게는 며칠로밖에 여겨지지 않았다. 그가 그만큼 라헬을 사랑하였던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 29장20)
Et dixit ad socerum suum: " Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ".
그런데 아침에 보니, 레아가 아닌가! 야곱이 라반에게 말하였다. “저에게 이러실 수가 있습니까? 제가 라헬을 얻는 대신 외삼촌 일을 해 드리지 않았습니까? 그런데 왜 저를 속이셨습니까?” (불가타 성경, 창세기, 29장25)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ".
이 초례 주간을 채워라. 그리고 네가 다시 칠 년 동안 내 일을 해 준다면 작은애도 우리가 너에게 주겠다.” (불가타 성경, 창세기, 29장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION